Adoro te devote, latens Deitas, quie sub his figuris vere latitas.tibi se cor meum totum subjicit, quia te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur, sed auditu solo tuto creditur,credo quidquid dixit dei filius, nil hoc veritatis verbo vertus,
In cruce latebat sola deitas, at hic latet simul et humanitas,ambo tamen credens atque confitens; peta quod petivit latro poenitens,
......................................................................
Plagas, sicut Thomas, non intueor, deum tamen meum te confiteor,fac me tibi semper magis credere,in te spem habere, te diligere.
0 memoriale mortis domini ! Panis vivus, vitam priestans homini.priesta meae menti de te vivere, et te illi semper dulce sapere.
Pie pellicane, Jesu domini, me immundum munda tuo sanguine.cujus una stilla salvum facere, totum mundum quid ab omni scelere.
Jesu, quem velatum nunc adspicio, oro fiat illud, quod tam sitio :ut te revelata cernens facie, visu sim beatus tuae gloriae. Amen.